HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT 33: De ingressu in arcam

#Gen. VI

Perfecta igitur arca, dixit Dominus ad Noe: Ingredieris arcam tu, et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum. In his octo reservatum est seminarium generis humani. Et seorsum viros, seorsum mulieres nominavit Dominus cum de ingressu loqueretur. Ac si diceret. Tempore afflictionis vacandum est ab amplexibus mulierum. Et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arca, id est combinata, id est masculum et feminam. De immundis enim animalibus fuerunt ibi tantum duo secundum genus suum, de mundis vero septem. Immunda vero vocat ea Moyses secundum tempus suum, quae scilicet lex Mosaica vocat immunda. Vel tunc dicta sunt immunda, quae etiam tunc naturaliter esui hominum non erant apta. Ideo dixi, naturaliter, quia nulla adhuc ad edendum concessa. Tollesque tecum ex omnibus quae mandi possunt, ut sint tam tibi quam illis in escam. Si quaeritur, utrum de minutis, vel immundis animantibus, aliqua introducta sunt ad hunc numerum, dicit Augustinus, quod quae non generantur de coitu, non fuit necesse esse in arca, quae scilicet de pulvere, ut pulices, vel de humoribus, vel corruptionibus nascuntur. Quod autem ex coitu generativa tantum introducta sint, innuitur cum addit, secundum genus suum, vel in genere suo. Quaeritur etiam, si sine transgressione mandati ibi aliqua fuerunt inclusa, quae necessitas eorum alendorum quae vescuntur carnibus coegisset includi? Dicit Augustinus posse esse praeter carnes alimenta communia, maxime cum ea quae carnibus vescuntur fico et castanea vesci possint, praecipue cum omnibus vesci cogat fames. Forte nondum etiam animalia carnibus vescebantur, sicut nec homines. Fecitque Noe cuncta, quae sibi Dominus praeceperat. Sexcentesimo anno vitae suae ingressus est Noe in arcam cum omnibus, quae dixerat ei Dominus, quae et nutu divino, et angelorum ministerio adducta sunt, mense secundo die decima septima qui ab Hebraeis Nisan dicitur, a Latinis Maius, a Macedonibus Dion. Moyses autem in legitimis Nisan, id est Aprilem, primum mensem constituit, secundum Josephum. In contractibus vero, id est in mercibus faciendis, et in alia gubernatione saeculi temporum decreta, et usualem ordinem mensium servavit. Dicit Josephus, quod ab Adam usque ad hoc tempus, fuerunt anni duo millia sexcenti quinquaginta sex quod in sacris litteris conscriptum est, et integritate signatus est.